“Obscurata lux est…”

Me vero primum dulces ante omnia Musae,
quarum sacra fero ingenti percussus amore,
accipiant caelique vias et sidera monstrent,
defectus solis varios lunaeque labores …
Vergilius, Georgicon, II, vv. 475-478

PLOUTARCOU, BIOI PARALLHLOI, ALEXANDROS, 19
thn de megalhn machn proV Dareion ouk en ArbhloiV, wVper oi polloi grafousin all en GaugamhloiV genestai sunepese … h men oun selhnh tou BohdromiwnoV exelipe peri thn twn musthriwn twn Aqhnhsin archn endekath d apo thV ekleiyewV nukti twn stratopedwn en oyei gegonotwn …

Plutarco, Vita di Alessandro: battaglia di Gaugamela (Arbela), ottobre 331 a.C.

But the great battle of all that was fought with Darius was not, as most writers tell us, at Arbela, but at Gaugamela, which, in their language, signifies the camel’s house, forasmuch as one of their ancient kings having escaped the pursuit of his enemies on a swift camel, in gratitude to his beast, settled him at this place, with an allowance of certain villages and rents for his maintenance. It came to pass that in the month Boedromion, about the beginning of the feast of Mysteries at Athens, there was an eclipse of the moon, the eleventh night after which, the two armies being now in view of one another, Darius kept his men in arms, and by torchlight took a general review of them.

Plinio il Vecchio, Naturalis Historia, II, 180

Ideo defectus solis ac lunae vespertinos orientis incolae non sentiunt, nec matutinos ad occasum habitantes, meridianos vero serius nobis illi. apud Arbilam Magni Alexandri victoria luna defecisse noctis secunda hora est prodita eademque in Sicilia exoriens. solis defectum Vipsano et Fonteio cos., qui fuere ante paucos annos, factum pridie kalendas Maias Campania hora diei inter septimam et octavam sensit, Corbulo dux in Armenia inter horam diei decimam et undecimam prodidit visum, circuiti globi alia aliis detegente et occultante.

Consequently inhabitants of the East do not perceive evening eclipses of the sun and moon, nor do those dwelling in the West see morning eclipses, while the latter see eclipses at midday later than we do. The victory of Alexander the Great is said to have caused an eclipse of the moon at Arbela at 8 p.m. while the same eclipse in Sicily was when the moon was just rising. An eclipse of the sun that occured on April 30 in the consulship of Vipstanus and Fonteius a few years ago was visible in Campania between 1 and 2 p.m. but was reported by Corbulo commanding in Armenia as observed between 4 and 5: this was because the curve of the globe discloses and hides different phenomena for different localities

Plinio il Vecchio, Naturalis Historia, II, 53: l’eclissi di sole prevista da Talete, maggio 585 a.C.

Et rationem quidem defectus utriusque primus Romani generis in vulgum extulit Sulpicius Gallus, qui consul cum M. Marcello fuit, sed tum tribunus militum, sollicitudine exercitu liberato pridie quam Perses rex superatus a Paulo est in concionem ab imperatore productus ad praedicendam eclipsim, mos et composito volumine. Apud Graecos autem investigavit primus omnium Thales Milesius Olympiadis XLVIII anno quarto praedicto solis defectu, qui Alyatte rege factus est urbis conditae anno CLXX. Post eos utriusque sideris cursum in sexcentos annos praececinit Hipparchus, menses gentium diesque et horas ac situs locorum et visus populorum complexus, aevo teste haut alio modo quam consiliorum naturae particeps.

E, primo tra i Romani, illustrò la ragione dell’eclissi di entrambi Sulpicio Gallo, che fu console con M.Marcello ma poi tribuno militare, liberando l’esercito dall’ansietà il giorno prima che Perseo fosse sconfitto da Paolo, con un discorso nel quale, invitato dal comandante, prediceva l’eclissi in base ad una sovrapposizione dell’orbita. Tra i Greci le studiò primo di tutti Talete di Mileto che predisse l’eclissi di sole dell’anno quarto della XLVIII  Olimpiade, che accadde sotto il regno di Aliatte nell’anno CLXX  ab urbe condita. Dopo di loro Ipparco predisse il corso di entrambi gli astri per seicento anni, specificando mesi, giorni, ore, e riassumendo la posizione dei luoghi e l’aspetto visto dalla gente, testimoniando l’eternità in nessun altro modo che secondo le leggi della natura.

Tito Livio, Ab Urbe Condita Liber XXXVII, 37: ROMA; 14 marzo 190 a.C., eclissi di sole.

 L. Cornelius consul peractis quae Romae agenda erant, pro contione edixit, ut milites, quos ipse in supplementum scripsisset, quique in Bruttiis cum A. Cornelio propraetore essent, ut hi omnes idibus Quinctilibus Brundisium conuenirent. Item tres legatos nominauit, Sex. Digitium L. Apustium C. Fabricium Luscinum, qui ex ora maritima undique nauis Brundisium contraherent; […] per eos dies, quibus est profectus ad bellum consul, ludis Apollinaribus, a. d. quintum idus Quinctiles caelo sereno interdiu obscurata lux est, cum luna sub orbem solis subisset. et L. Aemilius Regillus, cui naualis prouincia euenerat, eodem tempore profectus est. 

Il console L.Cornelio, dopo aver fatto quel che c’era da fare a Roma, ordinò con un discorso che i soldati che aveva lui stesso arruolato di complemento, e che si trovavano nel Bruzio con il propretore A. Cornelio, si trasferissero tutti a Brindisi per le Idi di Quintile. Nominò lui stesso tre legati, Sex. Digizio, L.Apustio e C.Fabrizio Luscino, che raggiungessero Brindisi per nave dal mare; […] in quei giorni nei quali il console era partito per la guerra, durante i Ludi Apollinari, il giorno 11 Quintile a ciel sereno la luce fu oscurata, perché la Luna era davanti al disco del Sole e L.Emilio Regillo, al quale era toccata la provincia navale, partì in quel medesimo tempo. […]

Cicero,  De Republica, I, 25: durante la guerra del Peloponneso gli ateniesi furono spaventati da una eclissi di sole. Pericle allora li calmò,  fornendo loro la spiegazione che egli stesso aveva appreso da Anassagor: cum disputando rationibusque docuisset, populum liberavit metu. Si tratta, con ogni probabilità, dell’eclissi dell’agosto del 430 a.C.

Atque eius modi quiddam etiam bello illo maximo, quod Athenienses et Lacedaemonii summa inter se contentione gesserunt, Pericles ille, et auctoritate et eloquentia et consilio princeps civitatis suae, cum obscurato sole tenebrae factae essent repente Atheniensiumque animos summus timor occupavisset, docuisse civis suos dicitur, id quod ipse ab Anaxagora, cuius auditor fuerat, acceperat, certo illud tempore fieri et necessario, cum tota se luna sub orbem solis subiecisset; itaque, etsi non omni intermenstruo, tamen id fieri non posse nisi certo intermenstruo tempore. Quod cum disputando rationibusque docuisset, populum liberavit metu; erat enim tum haec nova et ignota ratio, solem lunae oppositu solere deficere, quod Thaletem Milesium primum vidisse dicunt. id autem postea ne nostrum quidem Ennium fugit; qui ut scribit, anno trecentesimo quinquagesimo fere post Romam conditam ‘Nonis Iunis soli luna obstitit et nox.’ atque hac in re tanta inest ratio atque sollertia, ut ex hoc die quem apud Ennium et in maximis annalibus consignatum videmus, superiores solis defectiones reputatae sint usque ad illam quae Nonis Quinctilibus fuit regnante Romulo; quibus quidem Romulum tenebris etiamsi natura ad humanum exitum abripuit, virtus tamen in caelum dicitur sustulisse.

P. Vergilius Maro, Georgica, I, 463 – 474.

… Solem quis dicere falsum
Audeat? Ille etiam caecos instare tumultus
Saepe monet fraudemque et operta tumescere bella.
Ille etiam extincto miseratus Caesare Romam,
Cum caput obscuro nitidum ferrugine texit,
Impiaque aeternam timuerunt saecula noctem.
Tempore quamquam illo tellus quoque et aequora ponti,
Obscenaeque canes importunaeque uolucres
Signa dabant.

SENECA, De beneficiis,  V 6, 4s.

Non est ista solis defectio, sed duorum siderum coitus, cum luna humiliore currens via infra ipsum solem orbem suum posuit et illum obiectu sui abscondit; quae modo partes eius exiguas, si in transcursu strinxit, obducit, modo plus tegit, si maiorem partem sui obiecit, modo excludit totius aspectum, si recto libramento inter solem terrasque media successit. Sed iam ista sidera hoc et illo diducet velocitas sua; iam recipient diem terrae, et hic ibit ordo per saecula dispositosque ac praedictos dies habet, quibus sol intercursu lunae vetetur omnes radios effundere. Paulum expecta; iam emerget, iam istam velut nubem relinquet, iam exolutus impedimentis lucem suam libere mittet.

Tutto ciò non è la scomparsa del sole, ma l’incontro di due astri, quando la luna che percorre un’orbita più bassa mette il suo disco al di sotto del sole e, interponendosi, lo nasconde; e ora ne occulta una piccola parte, se nel suo percorso lo sfiora appena, ora ne copre una parte maggiore, se interpone una porzione più ampia, ora ne impedisce tutta la vista, se essa si colloca nel mezzo tra la terra e il sole in linea retta. Ma già questi astri sono spinti in direzioni diverse dalla loro velocità, ecco che la luce torna sulla terra: e questo ciclo continuerà attraverso i secoli ed ha i suoi giorni già prestabiliti e ordinati nei quali, per il frapporsi della luna, il sole non può spandere i suoi raggi. Aspetta ancora un po’: ecco che il sole sta per comparire, ecco che esce da questa specie di caligine, ecco che ormai libero da ostacoli ci manda la sua luce.

Le eclissi nell’opera di Seneca: CLICCA QUI.

 Tutte le fonti antiche: CLICCA QUI.

“Eclipses Luminarium” dell’astronomo Cyprian Leowitz (Repubblica Ceca 1514 – Germania 1574), Augusta, Germania, 1555

 

Lascia un commento

Archiviato in Latino, Miti

Lascia un commento

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione / Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione / Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione / Modifica )

Google+ photo

Stai commentando usando il tuo account Google+. Chiudi sessione / Modifica )

Connessione a %s...